Home HomeSeneka Myœli (2)Zbigniew Nienacki Pan Samochodzik i TemplariuszeTMO Lekcje1 9McCaffrey Anne Wszystkie weyry PernMitologia germanskaMichael Moorcock Rune Stuff tom IIIKleypas Lisa Bezcenna miloÂśćHeindel M Astrologia (2)Eddings DavH.P. Lovecraft Cos na progu
  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • kfr.xlx.pl
  •  

    [ Pobierz całość w formacie PDF ]
    .Non immerito in numerum peccantium refertur, quae pudicitiam timori praestitit, non sibi.IV 15 " 2Non mentiar, si dixero neminem non amare beneficia sua, neminem non ita compositumanimo, ut libentius eum videat, in quem multa congessit, cui non causa sit iterum dandi bene-ficii semel dedisse.Quod non accideret, nisi ipsa nos delectarent beneficia.IV 17 " 2 3.Adeoque gratiosa virtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora.Quis est, qui nonbeneficus videri velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis affectet, qui nonipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri benefi-cium dedisse, quos laesit? Gratias itaque agi sibi ab iis, quos afflixere, patiuntur bonosque seac liberales fingunt, quia praestare non possunt; quod non facerent, nisi illos honesti et per seexpetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam abdere,cuius fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est; nec quisquam tantum a naturae legedescivit et hominem exuit, ut animi causa malus sit.IV 17 " 4Maximum hoc habemus naturae meritum, quod virtus lumen suum in omnium animospermittit; etiam qui non sequuntur illam, vident.IV 19 " 1Deos nemo sanus timet; furor est enim metuere salutaria, nec quisquam amat, quos timet.IV 24 " 2Non recipit sordidum virtus amatorem; soluto ad illam sinu veniendum est.Ingratus hoccogitat:  Volebam gratiam referre, sed timeo impensam, timeo periculum, vereor offensam;faciam potius quod expedit.Non potest eadem ratio et gratum facere et ingratum; ut diversaillorum opera, ita diversa inter se proposita sunt; ille ingratus est, quamvis non oporteat, quiaexpedit; hic gratus est, quamvis non expediat, quia oportet.IV 25 " 1 3Propositum est nobis secundum rerum naturam vivere et deorum exemplum sequi; di au-tem, quodcumque faciunt, in eo quid praeter ipsam faciendi rationem sequuntur? Nisi forteillos existimas fructum operum suorum ex fumo extorum et turis odore percipere.Vide, qu-anta cotidie moliantur, quanta distribuant, quantis terras fructibus impleant, quam opportuniset in omnes oras ferentibus ventis maria permoveant, quantis imbribus repente deiectis solummolliant venasque fontium arentes redintegrent et infuso per occulta nutrimento novent.Omnia ista sine mercede, sine ullo ad ipsos perveniente commodo faciunt.Hoc nostra quoqueratio, si ab exemplari suo non aberrat, servet, ne ad res honestas conducta veniat.Pudeat ul-lum venale esse beneficium: gratuitos habemus deos.93 IV 27 " 1Timidus dicitur aliquis, quia stultus est: et hoc malos sequitur, quos indiscreta et universa vitia cir-cumstant; dicitur timidus proprie natura etiam ad inanes sonos pavidus.Stultus omnia vitia habet, sednon in omnia natura pronus est: alius in avaritiam, alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur.IV 27 " 5Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumelioso et saepe repudiato collocavit,malus pater familiae hebebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam man-daverit, quo modo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliato-rem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.IV 28 " 3Deus.quaedam munera universo humano generi dedit, a quibus excluditur nemo.IV 28 " 4Quaedam in medio ponuntur: tam bonis quam malis conduntur urbes; monumenta ingenio-rum et ad indignos perventura publicavit editio; medicina etiam sceleratis opem monstrat;compositiones remediorum salutarium nemo suppressit, ne sanarentur indigni.IV 29 " 2 3Beneficium est opera utilis, sed non omnis opera utilis beneficium est; quaedam enim tamexigua sunt, ut beneficii nomen non occupent.Duae res coire debent, quae beneficium effi-ciant.Primum rei magnitudo; quaedam enim sunt infra huius nominis mensuram.Quis bene-ficium dixit quadram panis aut stipem aeris abiecti aut ignis accendendi factam potestatem? Etinterdum ista plus prosunt quam maxima; sed tamen vilitas sua illis, etiam ubi temporis ne-cessitate facta sunt necessaria, detrahit pretium.Deinde hoc, quod potentissimum est, oportetaccedat, ut eius causa faciam, ad quem volam pervenire beneficium, dignumque eum iudicemet libens id tribuam percipiensque ex munere meo gaudium.IV 38 " 1Non est turpe cum re mutare consilium.IV 40 " 4.Reiciendi genus est protinus aliud invicem mittere et munus munere expungere.IV 40" 5Qui invitus debet, ingratus estV 2 " 1 2.Numquam enim in rerum honestarum certamine superari turpe est, dummodo arma non pro-icias et victus quoque velis vincere.Non omnes ad bonum propositum easdem afferunt vires,easdem facultates, eandem fortunam, quae optimorum quoque consiliorum dumtaxat exitus tempe-rat; voluntas ipsa rectum petens laudanda est, etiam si iliam alius gradu velociori antecessit.94 V 5 " 2A parentibus fere vincimur [beneficiis].Nam tam diu illos habemus, quam diu iudicamusgraves et quam diu beneficia illorum non intellegimus; cum iam aetas aliquid prudentiae col-legit et apparere coepit propter illa ipsa eos amari a nobis debere, propter quae non amabantur,admonitiones, severitatem et inconsultae adulescentiae diligentem custodiam, rapiuntur nobis;paucos usque ad verum fructum a liberis percipiendum perduxit aetas, ceteri filios onere sen-serunt.V 7 " 4 5Vitia non tantum, cum foris peccant, invisa sunt, sed cum in se retorquentur.Quem magisadmiraberis, quani qui imperat sibi, quam qui se habet in potestate?V 9 " 2Beneficium res voluntaria est, at prodesse sibi necessarium est.Quo quis plura beneficiadedit, beneficentior est; quis umquam laudatus est, quod sibi ipse fuisset auxilio?V 9 " 4Dat nemo nisi alteri, debet nemo nisi alteri, reddit nemo nisi alteri; id intra unum non po-test fieri, quod totiens duos exigit.V 11 " 4In beneficio et hoc est probabile, hoc suspiciendum, quod aliquis, ut alteri prodesset, utili-tatis interim suae oblitus est, quod alteri dedit ablaturus sibi; hoc non facit, qui beneficiumsibi dat.V 15 " 4.Sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est; gladio ac venenis bene-ficia sequimur.Ipsi patriae manus afferre et fascibus illam suis premere potentia ac dignitasest; humili se ac depresso loco putat stare, quisquis non supra rem publicam stetit.V 17 " 3Ingrati publice sumus; se quisque interroget: nemo non aliquem queritur ingratum.Atquinon potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de omnibus: omnes ergo ingrati sunt.Ingrati sunt tantum? Et cupidi omnes et maligni omnes et timidi omnes, illi in primis, qui vi-dentur audaces; adice: et ambitiosi omnes sunt et impii omnes.Sed non est, quod irascaris.Ignosce illis, omnes insaniunt.V 17 " 5 7Quis non recusans, quis non gemens exit? Atqui hoc ingrati est non esse contentum praete-rito tempore.Semper pauci dies erunt, si illos numeraveris [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • syriusz777.pev.pl
  •